Art of Love

Ovid

Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor

  1. Cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda,
  2. Stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
  3. Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleïa mater,
  4. Solvere, et effusis colla reflecte comis.
  5. Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit,
  6. Ut celer aversis utere Parthus equis.
  7. Mille modi veneris; simplex minimique laboris,
  8. Cum iacet in dextrum semisupina latus.
  9. Sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon
  10. Vera magis vobis, quam mea Musa, canet:
  11. Siqua fides arti, quam longo fecimus usu,
  12. Credite: praestabunt carmina nostra fidem.
  13. Sentiat ex imis venerem resoluta medullis
  14. Femina, et ex aequo res iuvet illa duos.
  15. Nec blandae voces iucundaque murmura cessent,
  16. Nec taceant mediis improba verba iocis.
  17. Tu quoque, cui veneris sensum natura negavit,
  18. Dulcia mendaci gaudia finge sono.
  19. Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
  20. Quo pariter debent femina virque frui.