Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Aptius est, deceatque magis potare puellas:
  2. Cum Veneris puero non male, Bacche, facis.
  3. Hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque
  4. Constant: nec, quae sunt singula, bina vide.
  5. Turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo:
  6. Digna est concubitus quoslibet illa pati.
  7. Nec somnis posita tutum succumbere mensa:
  8. Per somnos fieri multa pudenda solent.
  9. Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione
  10. 'Praecipue nostrum est, quod pudet' inquit 'opus.'
  11. Nota sibi sit quaeque: modos a corpore certos
  12. Sumite: non omnes una figura decet.
  13. Quae facie praesignis erit, resupina iaceto:
  14. Spectentur tergo, quis sua terga placent.
  15. Milanion umeris Atalantes crura ferebat:
  16. Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo.
  17. Parva vehatur equo: quod erat longissima, numquam
  18. Thebaïs Hectoreo nupta resedit equo.
  19. Strata premat genibus, paulum cervice reflexa,
  20. Femina per longum conspicienda latus.