Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica,
  2. Et cedat lecto quamlibet aegra suo,
  3. Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis,
  4. Quasque petas non det ianua sola vias?
  5. Fallitur et multo custodis cura Lyaeo,
  6. Illa vel Hispano lecta sit uva iugo;
  7. Sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos,
  8. Victaque Lethaea lumina nocte premant;
  9. Nec male deliciis odiosum conscia tardis
  10. Detinet, et longa iungitur ipsa mora.
  11. Quid iuvat ambages praeceptaque parva movere,
  12. Cum minimo custos munere possit emi?
  13. Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque:
  14. Placatur donis Iuppiter ipse datis.
  15. Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet?
  16. Ipse quoque accepto munere mutus erit.
  17. Sed semel est custos longum redimendus in aevum:
  18. Saepe dabit, dederit quas semel ille manus.
  19. Questus eram, memini, metuendos esse sodales:
  20. Non tangit solos ista querella viros.