Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Conscia cum possit scriptas portare tabellas,
  2. Quas tegat in tepido fascia lata sinu?
  3. Cum possit sura chartas celare ligatas,
  4. Et vincto blandas sub pede ferre notas?
  5. Caverit haec custos, pro charta conscia tergum
  6. Praebeat, inque suo corpore verba ferat.
  7. Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
  8. Littera: carbonis pulvere tange, leges.
  9. Fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
  10. Ut ferat occultas pura tabella notas.
  11. Adfuit Acrisio servandae cura puellae:
  12. Hunc tamen illa suo crimine fecit avum.
  13. Quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra,
  14. Cum spectet iunctos illa libenter equos,
  15. Cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae,
  16. Quoque sui comites ire vetantur, eat,
  17. Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,
  18. Praeterquam siquos illa venire iubet?
  19. Cum, custode foris tunicas servante puellae,
  20. Celent furtivos balnea multa iocos,