Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent,
- Et lepus hic aliis exagitatus erit.
- Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque
- Crede mihi, mecum non semel illa fuit.
- Nec nimium vobis formosa ancilla ministret:
- Saepe vicem dominae praebuit illa mihi.
- Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem
- Mittor, et indicio prodor ab ipse meo?
- Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur:
- Non docet infestos currere cerva canes.
- Viderit utilitas: ego coepta fideliter edam:
- Lemniasin gladios in mea fata dabo.
- Efficite (et facile est), ut nos credamus amari:
- Prona venit cupidis in sua vota fides.
- Spectet amabilius iuvenem, suspiret ab imo
- Femina, tam sero cur veniatque roget:
- Accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus,
- Et laniet digitis illius ora suis:
- Iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro,
- Et dicet 'cura carpitur ista mei.'