Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Incitat et ficti tristis custodia servi,
- Et nimium duri cura molesta viri.
- Quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas:
- Ut sis liberior Thaide, finge metus.
- Cum melius foribus possis, admitte fenestra,
- Inque tuo vultu signa timentis habe.
- Callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!'
- Tu iuvenem trepidum quolibet abde loco.
- Admiscenda tamen venus est secura timori,
- Ne tanti noctes non putet esse tuas.
- Qua vafer eludi possit ratione maritus,
- Quaque vigil custos, praeteriturus eram.
- Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptae;
- Hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.
- Te quoque servari, modo quam vindicta redemit,
- Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra veni!
- Tot licet observent (adsit modo certa voluntas),
- Quot fuerant Argo lumina, verba dabis.
- Scilicet obstabit custos, ne scribere possis,
- Sumendae detur cum tibi tempus aquae?