Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat,
  2. Multaque summisse, multa minanter agat.
  3. Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro;
  4. Saepe perit ventis obruta cumba suis;
  5. Hoc est, uxores quod non patiatur amari:
  6. Conveniunt illas, cum voluere, viri;
  7. Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
  8. 'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor.
  9. Ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis;
  10. Nec dubito, telis quin petar ipse meis.
  11. Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator,
  12. Solum se thalamos speret habere tuos.
  13. Postmodo rivalem partitaque foedera lecti
  14. Sentiat: has artes tolle, senescet amor.
  15. Tum bene fortis equus reserato carcere currit,
  16. Cum quos praetereat quosque sequatur habet.
  17. Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:
  18. En, ego (confiteor!) non nisi laesus amo.
  19. Causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
  20. Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.