Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Te solam norit, tibi semper inhaereat uni:
- Cingenda est altis saepibus ista seges.
- Effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis;
- Non bene cum sociis regna Venusque manent.
- Ille vetus miles sensim et sapienter amabit,
- Multaque tironi non patienda feret:
- Nec franget postes, nec saevis ignibus uret,
- Nec dominae teneras adpetet ungue genas,
- Nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae,
- Nec raptus flendi causa capillus erit.
- Ista decent pueros aetate et amore calentes;
- Hic fera composita vulnera mente feret.
- Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,
- Ut modo montanis silva recisa iugis.
- Certior hic amor est: brevis et fecundior ille;
- Quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
- Omnia tradantur: portas reseravimus hosti;
- Et sit in infida proditione fides.
- Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:
- Miscenda est laetis rara repulsa iocis.