Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
- Quas geritis vestis, sordida lana fuit;
- Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum,
- Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
- Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus;
- Aptius a summa conspiciere manu.
- Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
- Claude forem thalami! quid rude prodis opus?
- Multa viros nescire decet; pars maxima rerum
- Offendat, si non interiora tegas.
- Aurea quae splendent ornato signa theatro,
- Inspice, contemnes: brattea ligna tegit;
- Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire,
- Nec nisi summotis forma paranda viris.
- At non pectendos coram praebere capillos,
- Ut iaceant fusi per tua terga, veto.
- Illo praecipue ne sis morosa caveto
- Tempore, nec lapsas saepe resolve comas.
- Tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat ora
- Unguibus et rapta brachia figit acu.