Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Devovet, ut tangit, dominae caput illa, simulque
- Plorat in invisas sanguinolenta comas.
- Quae male crinita est, custodem in limine ponat,
- Orneturve Bonae semper in aede deae.
- Dictus eram subito cuidam venisse puellae:
- Turbida perversas induit illa comas.
- Hostibus eveniat tam foedi causa pudoris,
- Inque nurus Parthas dedecus illud eat.
- Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
- Et sine fronde frutex, et sine crine caput.
- Non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae,
- Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove,
- Aut Helene, quam non stulte, Menelaë, reposcis,
- Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes;
- Turba docenda venit, pulchrae turpesque puellae:
- Pluraque sunt semper deteriora bonis.
- Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt:
- Est illis sua dos, forma sine arte potens;
- Cum mare compositum est, securus navita cessat:
- Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis.