Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Arte supercilii confinia nuda repletis,
- Parvaque sinceras velat aluta genas.
- Nec pudor est oculos tenui signare favilla,
- Vel prope te nato, lucide Cydne, croco.
- Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae,
- Parvus, sed cura grande, libellus, opus;
- Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae;
- Non est pro vestris ars mea rebus iners.
- Non tamen expositas mensa deprendat amator
- Pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat.
- Quem non offendat toto faex inlita vultu,
- Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
- Oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis
- Demptus ab inmundo vellere sucus ovis.
- Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas,
- Nec coram dentes defricuisse probem;
- Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu:
- Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent;
- Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis
- Pondus iners quondam duraque massa fuit;