Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Illis sentitur non inritata voluptas:
  2. Quod iuvet, ex aequo femina virque ferant.
  3. Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
  4. Hoc est, cur pueri tangar amore minus.
  5. Odi quae praebet, quia sit praebere necesse,
  6. Siccaque de lana cogitat ipsa sua.
  7. Quae datur officio, non est mihi grata voluptas:
  8. Officium faciat nulla puella mihi.
  9. Me voces audire iuvat sua gaudia fassas,
  10. Quaeque morer meme sustineamque rogent.
  11. Aspiciam dominae victos amentis ocellos:
  12. Langueat, et tangi se vetet illa diu.
  13. Haec bona non primae tribuit natura iuventae,
  14. Quae cito post septem lustra venire solent.
  15. Qui properant, nova musta bibant: mihi fundat avitum
  16. Consulibus priscis condita testa merum.
  17. Nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo,
  18. Et laedunt nudos prata novella pedes.
  19. Scilicet Hermionen Helenae praeponere posses,
  20. Et melior Gorge, quam sua mater, erat?