Art of Love

Ovid

Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor

  1. Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam,
  2. Et lateat vitium proximitate boni.
  3. Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require,
  4. Consule, quae rigidus munera Censor habet:
  5. Praecipue si flore caret, meliusque peractum
  6. Tempus, et albentes iam legit illa comas.
  7. Utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas:
  8. Iste feret segetes, iste serendus ager.
  9. Dum vires annique sinunt, tolerate labores:
  10. Iam veniet tacito curva senecta pede.
  11. Aut mare remigiis, aut vomere findite terras,
  12. Aut fera belligeras addite in arma manus,
  13. Aut latus et vires operamque adferte puellis:
  14. Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.
  15. Adde, quod est illis operum prudentia maior,
  16. Solus et artifices qui facit, usus adest:
  17. Illae munditiis annorum damna rependunt,
  18. Et faciunt cura, ne videantur anus.
  19. Utque velis, venerem iungunt per mille figuras:
  20. Invenit plures nulla tabella modos.