Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- At venerem quicumque voles adtingere seram,
- Si modo duraris, praemia digna feres.
- Conscius, ecce, duos accepit lectus amantes:
- Ad thalami clausas, Musa, resiste fores.
- Sponte sua sine te celeberrima verba loquentur,
- Nec manus in lecto laeva iacebit iners.
- Invenient digiti, quod agant in partibus illis,
- In quibus occulte spicula tingit Amor.
- Fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector,
- Nec solum bellis utilis ille fuit.
- Fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles,
- Cum premeret mollem lassus ab hoste torum.
- Illis te manibus tangi, Briseï, sinebas,
- Imbutae Phrygia quae nece semper erant.
- An fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret,
- Ad tua victrices membra venire manus?
- Crede mihi, non est veneris properanda voluptas,
- Sed sensim tarda prolicienda mora.
- Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet,
- Non obstet, tangas quo minus illa, pudor.