Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Parcite praecipue vitia exprobrare puellis,
- Utile quae multis dissimulasse fuit.
- Nec suus Andromedae color est obiectus ab illo,
- Mobilis in gemino cui pede pinna fuit.
- Omnibus Andromache visa est spatiosior aequo:
- Unus, qui modicam diceret, Hector erat.
- Quod male fers, adsuesce, feres bene; multa vetustus
- Leniet, incipiens omnia sentit amor.
- Dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
- Concutiat tenerum quaelibet aura, cadet:
- Mox eadem ventis, spatio durata, resistet,
- Firmaque adoptivas arbor habebit opes.
- Eximit ipsa dies omnes e corpore mendas,
- Quodque fuit vitium, desinit esse mora.
- Ferre novae nares taurorum terga recusant:
- Adsiduo domitas tempore fallit odor.
- Nominibus mollire licet mala: fusca vocetur,
- Nigrior Illyrica cui pice sanguis erit:
- Si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae:
- Sit gracilis, macie quae male viva sua est;