Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem
- Tegula, sed quercus tecta cibumque dabat,
- In nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas;
- Tanta rudi populo cura pudoris erat.
- At nunc nocturnis titulos inponimus actis,
- Atque emitur magno nil, nisi posse loqui!
- Scilicet excuties omnes, ubi quaeque, puellas,
- Cuilibet ut dicas 'haec quoque nostra fuit,'
- Nec desint, quas tu digitis ostendere possis?
- Ut quamque adtigeris, fabula turpis erit?
- Parva queror: fingunt quidam, quae vera negarent,
- Et nulli non se concubuisse ferunt.
- Corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tangunt,
- Famaque non tacto corpore crimen habet.
- I nunc, claude fores, custos odiose puellae,
- Et centum duris postibus obde seras!
- Quid tuti superest, cum nominis extat adulter,
- Et credi quod non contigit esse, cupit?
- Nos etiam veros parce profitemur amores,
- Tectaque sunt solida mystica furta fide.