Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quis Cereris ritus ausit vulgare profanis,
- Magnaque Threïcia sacra reperta Samo?
- Exigua est virtus praestare silentia rebus:
- At contra gravis est culpa tacenda loqui.
- O bene, quod frustra captatis arbore pomis
- Garrulus in media Tantalus aret aqua!
- Praecipue Cytherea iubet sua sacra taceri:
- Admoneo, veniat nequis ad illa loquax.
- Condita si non sunt Veneris mysteria cistis,
- Nec cava vesanis ictibus aera sonant,
- At sic inter nos medio versantur in usu,
- Se tamen inter nos ut latuisse velint.
- Ipsa Venus pubem, quotiens velamina ponit,
- Protegitur laeva semireducta manu.
- In medio passimque coit pecus: hoc quoque viso
- Avertit vultus nempe puella suos.
- Conveniunt thalami furtis et ianua nostris,
- Parsque sub iniecta veste pudenda latet:
- Et si non tenebras, ad quiddam nubis opacae
- Quaerimus, atque aliquid luce patente minus.