Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Convocat ille deos; praebent spectacula capti:
- Vix lacrimas Venerem continuisse putant.
- Non vultus texisse suos, non denique possunt
- Partibus obscenis opposuisse manus.
- Hic aliquis ridens 'in me, fortissime Mavors,
- Si tibi sunt oneri, vincula transfer!' ait.
- Vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit
- Corpora: Mars Thracen occupat, illa Paphon.
- Hoc tibi pro facto, Vulcane: quod ante tegebant,
- Liberius faciunt, ut pudor omnis abest:
- Saepe tamen demens stulte fecisse fateris,
- Teque ferunt artis paenituisse tuae.
- Hoc vetiti vos este; vetat deprensa Dione
- Insidias illas, quas tulit ipsa, dare.
- Nec vos rivali laqueos disponite, nec vos
- Excipite arcana verba notata manu.
- Ista viri captent, si iam captanda putabunt,
- Quos faciet iustos ignis et unda viros.
- En, iterum testor: nihil hic, nisi lege remissum
- Luditur: in nostris instita nulla iocis.