Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Fabula narratur toto notissima caelo,
- Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.
- Mars pater, insano Veneris turbatus amore,
- De duce terribili factus amator erat.
- Nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est)
- Rustica Gradivo difficilisque fuit.
- A, quotiens lasciva pedes risisse mariti
- Dicitur, et duras igne vel arte manus.
- Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat,
- Multaque cum forma gratia mixta fuit.
- Sed bene concubitus primos celare solebant.
- Plena verecundi culpa pudoris erat.
- Indicio Solis (quis Solem fallere possit?)
- Cognita Vulcano coniugis acta suae.
- Quam mala, Sol, exempla moves! Pete munus ab ipsa
- Et tibi, si taceas, quod dare possit, habet.
- Mulciber obscuros lectum circaque superque
- Disponit laqueos: lumina fallit opus.
- Fingit iter Lemnon; veniunt ad foedus amantes:
- Impliciti laqueis nudus uterque iacent.