Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Astiterit tunicata, 'moves incendia' clama,
- Sed timida, caveat frigora, voce roga.
- Conpositum discrimen erit, discrimina lauda:
- Torserit igne comam, torte capille, place.
- Brachia saltantis, vocem mirare canentis,
- Et, quod desierit, verba querentis habe.
- Ipsos concubitus, ipsum venerere licebit
- Quod iuvat, et quae dat gaudia voce notes.
- Ut fuerit torva violentior illa Medusa,
- Fiet amatori lenis et aequa suo.
- Tantum, ne pateas verbis simulator in illis,
- Effice, nec vultu destrue dicta tuo.
- Si latet, ars prodest: adfert deprensa pudorem,
- Atque adimit merito tempus in omne fidem.
- Saepe sub autumnum, cum formosissimus annus,
- Plenaque purpureo subrubet uva mero,
- Cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu,
- Aëre non certo, corpora languor habet.
- Illa quidem valeat; sed si male firma cubarit,
- Et vitium caeli senserit aegra sui,