Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae,
- Tum sere, quod plena postmodo falce metas.
- Nec tibi morosi veniant fastidia morbi,
- Perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus.
- Et videat flentem, nec taedeat oscula ferre,
- Et sicco lacrimas conbibat ore tuas.
- Multa vove, sed cuncta palam; quotiesque libebit,
- Quae referas illi, somnia laeta vide.
- Et veniat, quae lustret anus lectumque locumque,
- Praeferat et tremula sulpur et ova manu.
- Omnibus his inerunt gratae vestigia curae:
- In tabulas multis haec via fecit iter.
- Nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra:
- Sit suus in blanda sedulitate modus:
- Neve cibo prohibe, nec amari pocula suci
- Porrige: rivalis misceat illa tuus.
- Sed non cui dederas a litore carbasa vento,
- Utendum, medio cum potiere freto.
- Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu:
- Si bene nutrieris, tempore firmus erit.