Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae;
  2. Altera non doctae turba, sed esse volunt.
  3. Utraque laudetur per carmina: carmina lector
  4. Commendet dulci qualiacumque sono;
  5. His ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas
  6. Forsitan exigui muneris instar erit.
  7. At quod eris per te facturus, et utile credis,
  8. Id tua te facito semper amica roget.
  9. Libertas alicui fuerit promissa tuorum:
  10. Hanc tamen a domina fac petat ille tua:
  11. Si poenam servo, si vincula saeva remittis,
  12. Quod facturus eras, debeat illa tibi:
  13. Utilitas tua sit, titulus donetur amicae:
  14. Perde nihil, partes illa potentis agat.
  15. Sed te, cuicumque est retinendae cura puellae,
  16. Attonitum forma fac putet esse sua.
  17. Sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus:
  18. Sive erit in Cois, Coa decere puta.
  19. Aurata est? ipso tibi sit pretiosior auro;
  20. Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba.