Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Nec dominam iubeo pretioso munere dones:
- Parva, sed e parvis callidus apta dato.
- Dum bene dives ager, cum rami pondere nutant,
- Adferat in calatho rustica dona puer.
- Rure suburbano poteris tibi dicere missa,
- Illa vel in Sacra sint licet empta via.
- Adferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat —
- At nunc castaneas non amat illa nuces.
- Quin etiam turdoque licet missaque columba
- Te memorem dominae testificere tuae.
- Turpiter his emitur spes mortis et orba senectus.
- A, pereant, per quos munera crimen habent!
- Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus?
- Ei mihi, non multum carmen honoris habet.
- Carmina laudantur, sed munera magna petuntur:
- Dummodo sit dives, barbarus ipse placet.
- Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro
- Venit honos: auro conciliatur amor.
- Ipse licet venias Musis comitatus, Homere,
- Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.