Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Si lacrimae (neque enim veniunt in tempore semper)
  2. Deficient, uda lumina tange manu.
  3. Quis sapiens blandis non misceat oscula verbis?
  4. Illa licet non det, non data sume tamen.
  5. Pugnabit primo fortassis, et 'improbe' dicet:
  6. Pugnando vinci se tamen illa volet.
  7. Tantum ne noceant teneris male rapta labellis,
  8. Neve queri possit dura fuisse, cave.
  9. Oscula qui sumpsit, si non et cetera sumet,
  10. Haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit.
  11. Quantum defuerat pleno post oscula voto?
  12. Ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit.
  13. Vim licet appelles: grata est vis ista puellis:
  14. Quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt.
  15. Quaecumque est veneris subita violata rapina,
  16. Gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
  17. At quae cum posset cogi, non tacta recessit,
  18. Ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
  19. Vim passa est Phoebe: vis est allata sorori;
  20. Et gratus raptae raptor uterque fuit.