Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Reddite depositum; pietas sua foedera servet:
- Fraus absit; vacuas caedis habete manus.
- Ludite, si sapitis, solas impune puellas:
- Hac minus est una fraude tuenda fides.
- Fallite fallentes: ex magna parte profanum
- Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant.
- Dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva
- Imbribus, atque annos sicca fuisse novem,
- Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari
- Hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
- Illi Busiris 'fies Iovis hostia primus,'
- Inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.'
- Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
- Torruit: infelix inbuit auctor opus.
- Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est,
- Quam necis artifices arte perire sua.
- Ergo ut periuras merito periuria fallant,
- Exemplo doleat femina laesa suo.
- Et lacrimae prosunt: lacrimis adamanta movebis:
- Fac madidas videat, si potes, illa genas.