Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Fabula nota quidem, sed non indigna referri,
- Scyrias Haemonio iuncta puella viro.
- Iam dea laudatae dederat mala praemia formae
- Colle sub Idaeo vincere digna duas:
- Iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe,
- Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat:
- Iurabant omnes in laesi verba mariti:
- Nam dolor unius publica causa fuit.
- Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles
- Veste virum longa dissimulatus erat.
- Quid facis, Aeacide? non sunt tua munera lanae;
- Tu titulos alia Palladis arte petas.
- Quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo est:
- Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes?
- Reïce succinctos operoso stamine fusos!
- Quassanda est ista Pelias hasta manu.
- Forte erat in thalamo virgo regalis eodem;
- Haec illum stupro comperit esse virum.
- Viribus illa quidem victa est, ita credere oportet:
- Sed voluit vinci viribus illa tamen.