Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vix equidem memini, memini tamen. omnia luctus,
  2. Omnia solliciti plena timoris erant;
  3. Flebat avus Phoebeque soror fratresque gemelli,
  4. Orabat superos Leda suumque Iovem.
  5. Ipsa ego, non longos etiamtunc scissa capillos,
  6. Clamabam: 'sine me, me sine, mater, abis?'
  7. Nam coniunx aberat! ne non Pelopeia credar,
  8. Ecce, Neoptolemo praeda parata fui!
  9. Pelides utinam vitasset Apollinis arcus!
  10. Damnaret nati facta proterva pater;
  11. Nec quondam placuit nec nunc placuisset Achilli
  12. Abducta viduum coniuge flere virum.
  13. Quae mea caelestis iniuria fecit iniquos,
  14. Quod mihi — vae miserae! — sidus obesse querar?
  15. Parva mea sine matre fui, pater arma ferebat,
  16. Et duo cum vivant, orba duobus eram.
  17. Non tibi blanditias primis, mea mater, in annis
  18. Incerto dictas ore puella tuli;