Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Increpat Aeacides laudemque in crimina vertit —
  2. Et tamen adspectus sustinet ille meos.
  3. Rumpor, et ora mihi pariter cum mente tumescunt,
  4. Pectoraque inclusis ignibus usta dolent.
  5. Hermione coram quisquamne obiecit Orestae,
  6. Nec mihi sunt vires, nec ferus ensis adest?
  7. Flere licet certe; flendo defundimus iram,
  8. Perque sinum lacrimae fluminis instar eunt.
  9. Has solas habeo semper semperque profundo;
  10. Ument incultae fonte perenne genae.
  11. Num generis fato, quod nostros errat in annos,
  12. Tantalides matres apta rapina sumus?
  13. Non ego fluminei referam mendacia cygni
  14. Nec querar in plumis delituisse Iovem.
  15. Qua duo porrectus longe freta distinet Isthmos,
  16. Vecta peregrinis Hippodamia rotis;
  17. Taenaris Idaeo trans aequor ab hospite rapta
  18. Argolicas pro se vertit in arma manus.