Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non ego captavi brevibus tua colla lacertis
  2. Nec gremio sedi sarcina grata tuo.
  3. Non cultus tibi cura mei, nec pacta marito
  4. Intravi thalamos matre parante novos.
  5. Obvia prodieram reduci tibi — vera fatebor —
  6. Nec facies nobis nota parentis erat!
  7. Te tamen esse Helenen, quod eras pulcherrima, sensi;
  8. Ipsa requirebas, quae tua nata foret!
  9. Pars haec una mihi, coniunx bene cessit Orestes;
  10. Is quoque, ni pro se pugnat, ademptus erit.
  11. Pyrrhus habet captam reduce et victore parente —
  12. Hoc munus nobis diruta Troia dedit!
  13. Cum tamen altus equis Titan radiantibus instant,
  14. Perfruor infelix liberiore malo;
  15. Nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementem
  16. Condidit in maesto procubuique toro,
  17. Pro somno lacrimis oculi funguntur obortis,
  18. Quaque licet, fugio sicut ab hoste virum.