Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Et pater ignoscet nostro Menelaus amori —
  2. Succubuit telis praepetis ipse dei.
  3. Quem sibi permisit, genero concedet amorem;
  4. Proderit exemplo mater amata suo.
  5. Tu mihi, quod matri pater est; quas egerat olim
  6. Dardanius partis advena, Pyrrhus agit.
  7. Ille licet patriis sine fine superbiat actis;
  8. Et tu, quae referas facta parentis, habes.
  9. Tantalides omnis ipsumque regebat Achillem.
  10. Hic pars militiae; dux erat ille ducum.
  11. Tu quoque per proavum Pelopem Pelopisque parentem,
  12. Si medios numeres, a Iove quintus eris.
  13. Nec virtute cares. arma invidiosa tulisti,
  14. Sed tibi — quid faceres? — induit illa pater.
  15. Materia vellem fortis meliore fuisses;
  16. Non lecta est operi, sed data causa tuo.
  17. Hanc tamen inplesti; iuguloque Aegisthus aperto
  18. Tecta cruentavit, quae pater ante tuus.