Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sit socer exemplo nuptae repetitor ademptae,
  2. Cui pia militiae causa puella fuit!
  3. Si socer ignavus vidua stertisset in aula,
  4. Nupta foret Paridi mater, ut ante fuit.
  5. Nec tu mille rates sinuosaque vela pararis
  6. Nec numeros Danai militis — ipse veni!
  7. Sic quoque eram repetenda tamen, nec turpe marito
  8. Aspera pro caro bella tulisse toro.
  9. Quid, quod avus nobis idem Pelopeius Atreus,
  10. Et, si non esses vir mihi, frater eras.
  11. Vir, precor, uxori, frater succurre sorori!
  12. Instant officio nomina bina tuo.
  13. Me tibi Tyndareus, vita gravis auctor et annis,
  14. Tradidit; arbitrium neptis habebat avus.
  15. At pater Aeacidae promiserat inscius acti;
  16. Plus patre, quo prior est ordine, pollet avus.
  17. Cum tibi nubebam, nulli mea taeda nocebat;
  18. Si iungar Pyrrho, tu mihi laesus eris.