Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem
  2. Altera, quaesita est altera terra tibi.
  3. Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?
  4. Quis sua non notis arva tenenda dabit?
  5. Scilicet alter amor tibi restat et altera Dido;
  6. Quamque iterum fallas altera danda fides.
  7. Quando erit, ut condas instar Carthaginis urbem
  8. Et videas populos altus ab arce tuos?
  9. Omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur,
  10. Unde tibi, quae te sic amet, uxor erit?
  11. Uror, ut inducto ceratae sulpure taedae,
  12. Ut pia fumosis addita tura focis.
  13. Aeneas oculis semper vigilantis inhaeret;
  14. Aenean animo noxque quiesque refert.
  15. Ille quidem male gratus et ad mea munera surdus,
  16. Et quo, si non sim stulta, carere velim;
  17. Non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,
  18. Sed queror infidum questaque peius amo.
  19. Parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,
  20. Frater Amor, castris militet ille tuis!