Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Aut ego, quae coepi, (neque enim dedignor) amorem,
  2. Materiam curae praebeat ille meae!
  3. Fallor, et ista mihi falso iactatur imago;
  4. Matris ab ingenio dissidet ille suae.
  5. Te lapis et montes innataque rupibus altis
  6. Robora, te saevae progenuere ferae,
  7. Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis,
  8. Qua tamen adversis fluctibus ire paras.
  9. Quo fugis? obstat hiemps. hiemis mihi gratia prosit!
  10. Adspice, ut eversas concitet Eurus aquas!
  11. Quod tibi malueram, sine me debere procellis;
  12. Iustior est animo ventus et unda tuo.
  13. Non ego sum tanti — quid non censeris inique? —
  14. Ut pereas, dum me per freta longa fugis.
  15. Exerces pretiosa odia et constantia magno,
  16. Si, dum me careas, est tibi vile mori.
  17. Iam venti ponent, strataque aequaliter unda
  18. Caeruleis Triton per mare curret equis.
  19. Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses!
  20. Et, nisi duritia robora vincis, eris.