Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quam fratri germana fuit miseroque parenti
  2. Filia, tam natis, tam sit acerba viro!
  3. Cum mare, cum terras consumpserit, aera temptet;
  4. Erret inops, exspes, caede cruenta sua!
  5. Haec ego, coniugio fraudata Thoantias oro.
  6. Vivite, devoto nuptaque virque toro!
    94
  1. Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae;
  2. Quae legis, a nobis ultima verba legis:
  3. Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis
  4. Ad vada Maeandri concinit albus olor.
  5. Nec quia te nostra sperem prece posse moveri,
  6. Adloquor — adverso movimus ista deo;
  7. Sed merita et famam corpusque animumque pudicum
  8. Cum male perdiderim, perdere verba leve est.
  9. Certus es ire tamen miseramque relinquere Dido,
  10. Atque idem venti vela fidemque ferent?
  11. Certus es, Aenea, cum foedere solvere naves,
  12. Quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi?
  13. Nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt
  14. Moenia nec sceptro tradita summa tuo?