Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Lemniadum facinus culpo, non miror, Iason;
  2. Quamlibet ignavis iste dat arma dolor.
  3. Dic age, si ventis, ut oportuit, actus iniquis
  4. Intrasses portus tuque comesque meos,
  5. Obviaque exissem fetu comitante gemello —
  6. Hiscere nempe tibi terra roganda fuit! —
  7. Quo vultu natos, quo me, scelerate, videres?
  8. Perfidiae pretio qua nece dignus eras?
  9. Ipse quidem per me tutus sospesque fuisses —
  10. Non quia tu dignus, sed quia mitis ego.
  11. Paelicis ipsa meos inplessem sanguine vultus,
  12. Quosque veneficiis abstulit illa suis!
  13. Medeae Medea forem! quodsi quid ab alto
  14. Iustus adest votis Iuppiter ille meis,
  15. Quod gemit Hypsipyle, lecti quoque subnuba nostri
  16. Maereat et leges sentiat ipsa suas;
  17. Utque ego destituor coniunx materque duorum,
  18. A totidem natis orba sit illa viro!
  19. Nec male parta diu teneat peiusque relinquat —
  20. Exulet et toto quaerat in orbe fugam!