Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos,
  2. Quod veniant proavi fulmina torta manu,
  3. Quod sit avus radiis frontem vallatus acutis,
  4. Purpureo tepidum qui movet axe diem —
  5. Nobilitas sub amore iacet! miserere priorum
  6. Et, mihi si non vis parcere, parce meis!
  7. Est mihi dotalis tellus Iovis insula, Crete —
  8. Serviat Hippolyto regia tota meo!
  9. Flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum
  10. Mater; eris tauro saevior ipse truci?
  11. Per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est!
  12. Sic numquam, quae te spernere possit, ames;
  13. Sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit,
  14. Silvaque perdendas praebeat alta feras;
  15. Sic faveant Satyri montanaque numina Panes,
  16. Et cadat adversa cuspide fossus aper;
  17. Sic tibi dent Nymphae, quamvis odisse puellas
  18. Diceris, arentem quae levet unda sitim!
  19. Addimus his precibus lacrimas quoque; verba precantis
  20. Qui legis, et lacrimas finge videre meas!