Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nympha suo Paridi, quamvis suus esse recuset,
  2. Mittit ab Idaeis verba legenda iugis.
  3. Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlege — non est
  4. Ista Mycenaea littera facta manu!
  5. Pegasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis,
  6. Laesa queror de te, si sinis ipse, meo.
  7. Quis deus opposuit nostris sua numina votis?
  8. Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
  9. Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est;
  10. Quae venit indigno poena, dolenda venit.
  11. Nondum tantus eras, cum te contenta marito
  12. Edita de magno flumine nympha fui.
  13. Qui nunc Priamides — absit reverentia vero! —
  14. Servus eras; servo nubere nympha tuli!
  15. Saepe greges inter requievimus arbore tecti,
  16. Mixtaque cum foliis praebuit herba torum;
  17. Saepe super stramen faenoque iacentibus alto
  18. Defensa est humili cana pruina casa.
  19. Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos,
  20. Et tegeret catulos qua fera rupe suos?