Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque
  2. Pallida vix cubito membra levare putas?
  3. Nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix
  4. Colloquii nobis sentiat esse vices.
  5. Ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus,
  6. Ut possim tuto scribere, 'dormit,' ait.
  7. Mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus
  8. Credibilis tarda desinit esse mora,
  9. Iamque venire videt quos non admittere durum est,
  10. Excreat et dicta dat mihi signa nota.
  11. Sicut erant, properans verba inperfecta relinquo,
  12. Et tegitur trepido littera coepta sinu.
  13. Inde meos digitos iterum repetita fatigat;
  14. Quantus sis nobis adspicis ipse labor.
  15. Quo peream si dignus eras, ut vera loquamur;
  16. Sed melior iusto quamque mereris ego.
  17. Ergo te propter totiens incerta salutis
  18. Commentis poenas doque dedique tuis?
  19. Haec nobis formae te laudatore superbae
  20. Contingit merces? et placuisse nocet?