Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Effigie pomi testatur Acontius huius
  2. Quae fuerint in eo scripta fuisse rata.
  3. Longior infirmum ne lasset epistula corpus
  4. Clausaque consueto sit sibi fine: vale!
  1. Littera pervenit tua, quo consuevit, Aconti,
  2. Et paene est oculis insidiate meis.
  3. Pertimui, scriptumque tuum sine murmure legi,
  4. Iuraret ne quos inscia lingua deos.
  5. Et, puto, captasses iterum, nisi, ut ipse fateris,
  6. Promissam scires me satis esse semel.
  7. 167
  8. Nec lectura fui, sed, si tibi dura fuissem,
  9. Aucta foret saevae forsitan ira deae.
  10. Omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae,
  11. Illa tamen iusta plus tibi parte favet,
  12. Utque cupis credi, memori te vindicat ira;
  13. Talis in Hippolyto vix fuit illa suo.
  14. At melius virgo favisset virginis annis,
  15. Quos vereor paucos ne velit esse mihi.
  16. Languor enim causis non apparentibus haeret;
  17. Adiuvor et nulla fessa medentis ope.