Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem,
  2. Culpatum nulla corpus egeret ope;
  3. Nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro
  4. Perditis, et proprio vulneror ipsa bono.
  5. Dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum,
  6. Tu votis obstas illius, ille tuis.
  7. Ipsa velut navis iactor quam certus in altum
  8. Propellit Boreas, aestus et unda refert,
  9. Cumque dies caris optata parentibus instat,
  10. Inmodicus pariter corporis ardor adest —
  11. Ei mihi, coniugii tempus crudelis ad ipsum
  12. Persephone nostras pulsat acerba fores!
  13. Iam pudet, et timeo, quamvis mihi conscia non sim,
  14. Offensos videar ne meruisse deos.
  15. Accidere haec aliquis casu contendit, at alter
  16. Acceptum superis hunc negat esse virum;
  17. Neve nihil credas in te quoque dicere famam,
  18. Facta veneficiis pars putat ista tuis.
  19. Causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis
  20. Aspera submota proelia, plector ego!