Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus
  2. Pertulit ad castas me iaciente manus;
  3. Invenies illic, id te spondere, quod opto
  4. Te potius, virgo, quam meminisse deam.
  5. Nunc quoque avemus idem, sed idem tamen acrius illud;
  6. Adsumpsit vires auctaque flamma mora est,
  7. Quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo
  8. Et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor.
  9. Spem mihi tu dederas, meus hic tibi credidit ardor.
  10. Non potes hoc factum teste negare dea.
  11. Adfuit et, praesens ut erat, tua verba notavit
  12. Et visa est mota dicta tulisse coma.
  13. Deceptam dicas nostra te fraude licebit,
  14. Dum fraudis nostrae causa feratur amor.
  15. Fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer, unum?
  16. Id te, quod quereris, conciliare potest.
  17. Non ego natura nec sum tam callidus usu;
  18. Sollertem tu me, crede, puella, facis.
  19. Te mihi conpositis — siquid tamen egimus — a me
  20. Adstrinxit verbis ingeniosus Amor.