Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Dictatis ab eo feci sponsalia verbis,
- Consultoque fui iuris Amore vafer.
- Sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus,
- Si tamen est, quod ames, velle tenere dolus!
- En, iterum scribo mittoque rogantia verba!
- Altera fraus haec est, quodque queraris habes.
- Si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo,
- Teque, peti caveas tu licet, usque petam.
- Per gladios alii placitas rapuere puellas;
- Scripta mihi caute littera crimen erit?
- Di faciant, possim plures inponere nodos,
- Ut tua sit nulla libera parte fides!
- Mille doli restant — clivo sudamus in imo;
- Ardor inexpertum nil sinet esse meus.
- Sit dubium, possisne capi; captabere certe.
- Exitus in dis est, sed capiere tamen.
- Ut partem effugias, non omnia retia falles,
- Quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.
- Si non proficient artes, veniemus ad arma,
- Inque tui cupido rapta ferere sinu.