Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quem postquam bibulis inlisit fluctus harenis,
  2. Unda simul miserum vitaque deseruit.
  3. Quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride
  4. Nec nisi tranquillo bracchia crede mari!
  5. Si tibi non parcis, dilectae parce puellae,
  6. Quae numquam nisi te sospite sospes ero!
  7. Spes tamen est fractis vicinae pacis in undis;
  8. Tu placidas toto pectore finde vias!
  9. Interea nanti, quoniam freta pervia non sunt,
  10. Leniat invisas littera missa moras.
  1. Accipe, Cydippe, despecti nomen Aconti,
  2. Illius, in pomo qui tibi verba dedit.
  3. Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti;
  4. Promissam satis est te semel esse mihi.
  5. Perlege! discedat sic corpore languor ab isto,
  6. Quod meus est ulla parte dolere dolor!
  7. Quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae,
  8. Suspicor ingenuas erubuisse genas.
  9. Coniugium pactamque fidem, non crimina posco;
  10. Debitus ut coniunx, non ut adulter amo.