Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sed tamen ut quaerat quis sim qualisque, videto.
  2. Inveniet vobis consuluisse deam.
  3. Insula, Coryciis quondam celeberrima nymphis,
  4. Cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari.
  5. Illa mihi patria est; nec, si generosa probatis
  6. Nomina, despectis arguor ortus avis.
  7. Sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores;
  8. Amplius utque nihil, me tibi iungit Amor.
  9. Appeteres talem vel non iurata maritum;
  10. Iuratae vel non talis habendus eram.
  11. Haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe;
  12. Haec tibi me vigilem scribere iussit Amor;
  13. E quibus alterius mihi iam nocuere sagittae,
  14. Alterius noceant ne tibi tela, cave!
  15. Iuncta salus nostra est — miserere meique tuique;
  16. Quid dubitas unam ferre duobus opem?
  17. Quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt,
  18. Tinctaque votivo sanguine Delos erit,
  19. Aurea ponetur mali felicis imago,
  20. Causaque versiculis scripta duobus erit: