Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto;
  2. Linquor et ancillis excipienda cado.
  3. Est sinus, adductos modice falcatus in arcus;
  4. Ultima praerupta cornua mole rigent.
  5. Hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas
  6. Mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.
  7. Ad tua me fluctus proiectam litora portent,
  8. Occurramque oculis intumulata tuis!
  9. Duritia ferrum ut superes adamantaque teque,
  10. 'Non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!'
  11. Saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta
  12. Traiectam gladio morte perire iuvat.
  13. Colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis
  14. Praebuerunt, laqueis inplicuisse iuvat.
  15. Stat nece matura tenerum pensare pudorem.
  16. In necis electu parva futura mora est.
  17. Inscribere meo causa invidiosa sepulcro.
  18. Aut hoc aut simili carmine notus eris:
  19. Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem;
  20. Ille necis causam praebuit, ipsa manum.