Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quam legis, a rapta Briseide littera venit,
  2. Vix bene barbarica Graeca notata manu.
  3. Quascumque adspicies, lacrimae fecere lituras;
  4. Sed tamen et lacrimae pondera vocis habent.
  5. Si mihi pauca queri de te dominoque viroque
  6. Fas est, de domino pauca viroque querar.
  7. Non, ego poscenti quod sum cito tradita regi,
  8. Culpa tua est — quamvis haec quoque culpa tua est;
  9. Nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarunt,
  10. Eurybati data sum Talthybioque comes.
  11. Alter in alterius iactantes lumina vultum
  12. Quaerebant taciti, noster ubi esset amor.
  13. Differri potui; poenae mora grata fuisset.
  14. Ei mihi! discedens oscula nulla dedi;
  15. At lacrimas sine fine dedi rupique capillos —
  16. Infelix iterum sum mihi visa capi!
  17. Saepe ego decepto volui custode reverti,
  18. Sed, me qui timidam prenderet, hostis erat.
  19. Si progressa forem, caperer ne, nocte, timebam,
  20. Quamlibet ad Priami munus itura nurum.