Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cuius opes auxere meae, cui dives egenti
  2. Munera multa dedi, multa datura fui;
  3. Quae tibi subieci latissima regna Lycurgi,
  4. Nomine femineo vix satis apta regi,
  5. Qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum,
  6. Et sacer admissas exigit Hebrus aquas,
  7. Cui mea virginitas avibus libata sinistris
  8. Castaque fallaci zona recincta manu!
  9. Pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis,
  10. Et cecinit maestum devia carmen avis;
  11. Adfuit Allecto brevibus torquata colubris,
  12. Suntque sepulcrali lumina mota face!
  13. Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco
  14. Quaeque patent oculis litora lata meis.
  15. Sive die laxatur humus, seu frigida lucent
  16. Sidera, prospicio, quis freta ventus agat;
  17. Et quaecumque procul venientia lintea vidi,
  18. Protinus illa meos auguror esse deos.
  19. In freta procurro, vix me retinentibus undis,
  20. Mobile qua primas porrigit aequor aquas.