Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sic tamen, o iuvenis tumidarum victor aquarum,
  2. Sic facito spernas, ut vereare, fretum!
  3. Arte laboratae merguntur ab aequore naves;
  4. Tu tua plus remis bracchia posse putas?
  5. Quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare;
  6. Exitus hic fractis puppibus esse solet.
  7. Me miseram! cupio non persuadere, quod hortor,
  8. Sisque, precor, monitis fortior ipse meis —
  9. Dummodo pervenias excussaque saepe per undas
  10. Inicias umeris bracchia lassa meis!
  11. Sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas,
  12. Nescio quo pavidum frigore pectus hebet.
  13. Nec minus hesternae confundor imagine noctis,
  14. Quamvis est sacris illa piata meis.
  15. Namque sub aurora, iam dormitante lucerna,
  16. Somnia quo cerni tempore vera solent,
  17. Stamina de digitis cecidere sopore remissis,
  18. Collaque pulvino nostra ferenda dedi.
  19. Hic ego ventosas nantem delphina per undas
  20. Cernere non dubia sum mihi visa fide,