Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas,
  2. Nescio quo pavidum frigore pectus hebet.
  3. Nec minus hesternae confundor imagine noctis,
  4. Quamvis est sacris illa piata meis.
  5. Namque sub aurora, iam dormitante lucerna,
  6. Somnia quo cerni tempore vera solent,
  7. Stamina de digitis cecidere sopore remissis,
  8. Collaque pulvino nostra ferenda dedi.
  9. Hic ego ventosas nantem delphina per undas
  10. Cernere non dubia sum mihi visa fide,
  11. Quem postquam bibulis inlisit fluctus harenis,
  12. Unda simul miserum vitaque deseruit.
  13. Quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride
  14. Nec nisi tranquillo bracchia crede mari!
  15. Si tibi non parcis, dilectae parce puellae,
  16. Quae numquam nisi te sospite sospes ero!
  17. Spes tamen est fractis vicinae pacis in undis;
  18. Tu placidas toto pectore finde vias!
  19. Interea nanti, quoniam freta pervia non sunt,
  20. Leniat invisas littera missa moras.