Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Accipe, Cydippe, despecti nomen Aconti,
  2. Illius, in pomo qui tibi verba dedit.
  3. Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti;
  4. Promissam satis est te semel esse mihi.
  5. Perlege! discedat sic corpore languor ab isto,
  6. Quod meus est ulla parte dolere dolor!
  7. Quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae,
  8. Suspicor ingenuas erubuisse genas.
  9. Coniugium pactamque fidem, non crimina posco;
  10. Debitus ut coniunx, non ut adulter amo.
  11. Verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus
  12. Pertulit ad castas me iaciente manus;
  13. Invenies illic, id te spondere, quod opto
  14. Te potius, virgo, quam meminisse deam.
  15. Nunc quoque avemus idem, sed idem tamen acrius illud;
  16. Adsumpsit vires auctaque flamma mora est,
  17. Quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo
  18. Et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor.
  19. Spem mihi tu dederas, meus hic tibi credidit ardor.
  20. Non potes hoc factum teste negare dea.